Liber Exodus*

Caput 13: Versus 17

Igitur cum emisisset,etc.GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13. Saepe conversi in ipso aditu suae conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiae, praedicamenta doctrinae, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Aegypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus saeculum quaedam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quae ament.
(* Traductions européennes)